- DECURSIO Exercitus
- DECURSIO Exercitusa Scipione exhibita, memoratur Liv.l. 29. c. 22. Venientibus eis (Romanorum Legatis) Syracusas, Scipio res, non verba, ad purgandum sese paravit, exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terrâ marique cum Carthaginiensibus esset. Quo die venêrunt, hospitio comiter exceptis, postero die terresirem navalemque exercitus, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu, simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit. Apud eundem, sub consimilis Decursionis praetextu, Tyrannum, qui Lacedaemonem occupaverat, ab Alexamene Occisum habes l. 35. c. 35. Gracchus quoque iusso ornari copias peditum equitumque omnes et decurrere armatas, Celtiberos ab auxilio circumseslae urbi Certimae ferendo deterruit, ibidem l. 40. c. 47. etc. Et quidem non duces solum, sed et quisquis in bellorum huiusmodi simulacris atque militaribus exercitationibus decurreret, prisco more coronatus fuit, uti docet Xenoph. Hellenic. l. 3. ubi de Agesilai exercitu, et Virgil. Aeneid. l. 5. v. 553. et seqqubi de Equestri Decursione puerorum, iussu Aeneae factâ, ait,Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum,Frenatis lucent in equis: quos omnis euntesTrinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.Omnibus in morem tonsa coma pressa coronâ.Atque hinc mos ortus milites, in rei bene gestae praemium, coronis donandi. Car. Paschal. Coronas. l. 7. c. 2. Hodie in Regum Principumqueve Aulis, Decursio Equestris ad annulum frequens est, cuius descriptionem hanc exhibet Fr. Pomey: Equo coepit invehi mollique gressu spatium emetiri, velut exploraturus stadii mensuram; propiusque accedens ad columnam, annulum inde pensilem recto statuit situ, itaque direxit, ut aspectu non emineret altius. Tum porrectam ---- sumit lanceam, deinde pari, quo venerat, gradu, redit ad stadii earceres. Hic, dato signo per Regios tubicines, Africanum suum dimidium agit in gyrum, admotisque calcaribus admittit ea velocitate, ut fulgur videat??? assequi. Itaque, quam initio cursûs, totâ explicati brachii porrectione, hastam tenuerat sublimem, sensim acclinatam, arrectamque in annulum, haud sollerter minus, quam feliciter, inserens, plmam primâ hac decursione reportat, equo ad metam derepente inhibito, post aliquos ex arte in sublime saltsu. repetitâ decrusione parem retulit pari felicitate laudem quam tertiâ tantisper imminuit, annulo duntaxat perstricto; cum prius semel iterumque abstulisset lanceae cuspide. Eius contra aemulus, nimio actus victoriae desiderio, victoriam amisit, collineavit numquam recta hastâ, aut in obliquum, aut in ipsum longurium annularem tantum non impactâ, in Descript. vid. Galli istiusmodi exsereitium vocant Course de Bague, germ. Ringel-rennen: quod in Torneamentorum locum successisse, diximus in hac voce. vide quoque infra Quintana. De Decursionibus vett. circa rogum, iam ab antiquo aevo fieri solitis, alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.